Home > News > Mundus terrarum penitus mundandus
Mundus terrarum penitus mundandus
The Thomas Instituut te Utrecht (Tilburg University) wishes you a peacefull 2010! This year again our wishes are accompanied by a poem in latin by Mark-Robin Hoogland c.p.
Mundus terrarum penitus mundandus Agricolae siccitatis gratia concitati
Glacie tabescente iacent monticolae
Nautici piscatus causa frustrati
Incolae urbis sunt quoque gravati
Fervor enim et aequor maris augent
Ignis exustionum omnia foedat
Calor eorum et tempora misceat
Ardor sic agitans umquam suavis
Tepor modo per vinum sit hominis
Aestus in litibus et iurgia dominantur
Nationes et pueri vicini proeliantur
Impetu pugnae accipitur non alius
Mundus terrarum penitus mundandus
Ardore certaminis nam multi moriantur
Mundus terrarum penitus mundandus
Effugimus proximos quasi minas vero
Ardorem halitus competitorum in collo
Domni adventus alium calorem genuit
Omnino usus cordibus gelidis fuit
Manibus nostris non iam vinctis
Inveniemus viam in vitam aeternam
Nondum caritate exurimur assidue
Ut ultimum adventum non timeamus
Mundus terrarum ergo penitus mundandus
Marke Robin a Terraedita Sinea